라틴어 문장 검색

mangonum pueros vera ac miserabilis urit debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI202)
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII50)
iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X19)
Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV97)
Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:1)
totaque effusus in aula Calcabatur Onyx.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:7)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Siccos pinguis onyx anhelat aestus Et flamma tenui calent ophitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII6)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIV1)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L1)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Haec quae difficili turget paganica pluma, Folle minus laxast et minus arta pila.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLV Pila paganica1)

SEARCH

MENU NAVIGATION